HISTORIA LIBRI ACTUUM APOSTOLORUM

CAPUT CXXI: Quo tempore libere praedicavit

#Act. XXVIII

Mansit autem Paulus toto biennio in hospitio, quod ipse conduxerat, in libera custodia, et suscipiebat omnes, qui ingrediebantur ad eum, praedicans verbum Dei, et docens de Domino Jesu Christo cum omni fiducia, sine prohibitione. Et vide quia ante adventum Pauli Romam, jam regnaverat Nero duobus annis. Et veniens Romam per biennium fuit in libera custodia, et postea per decennium in magis libera, quia Nero nondum confirmatus in regno erat, et dedit ei liberam licentiam deambulandi, et circumeundi per partes Occidentis, et praedicandi.